ch. 8
Alc.8.1
Neque tamen a caritate patriae potuit recedere.
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo
erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret,
quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super,
Alc.8.2
Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium
ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se
coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere [spopondit]; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod
pedestribus copiis plus quam navibus valerent;
Alc.8.3
sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, adducere
ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe
conflicturum aut bellum compositurum.
Alc.8.4
id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit,
quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et,
si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore,
contra ea, si quid adversi accidisset, se unum eius
delicti futurum reum.
Alc.8.5
ab hoc discedens Alcibiades
'quoniam' inquit 'victoriae patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica: periculum
est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio
detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'.
Alc.8.6
neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram
praedatum exisse navesque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum
totum delevit.